S. MACARII ALEXANDRINI ABBATIS NITRIENSIS
REGULA AD MONACHOS

I. Milites ergo Christi sic taliter suos debent componere gressus, charitatem in se perfectissimam continentes, "Deum ex tota anima diligere, et ex toto corde, et ex tota virtute sua." [Marc. xii,30]

II. Invicem inter se perfectissimam sectantes obedientiam, pacifici, mites, moderati, non superbi, non injuriosi, non susurrones, non irrisores, non verbosi, non praesumptuosi, non sibi placentes, sed Deo cui militant Christo: non blasphemiam sectantes, nec dicentes quidquam praeter quod bonum est: ad obsequium non pigri, ad orationem parati, in humilitate perfecti, in obedientia praecincti, in vigiliis instantes, in jejunio hilares.

III. Nullus se alio justiorem arbitretur; sed unusquisque omnibus se inferiorem contemnat: "Quia se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur." [Luc. xiv,11]

IV. Praeceptum senioris ut salutem suscipias: non murmurando ullam operam facias: non responsionem contra praeceptum usurpes.

V. Non te extollas, aut magnifices aliquam utilem operam fecisse: non in acquirendo aliquid lucri congaudeas, aut in damno contristeris.

VI. Non te familiaritas ulla saecularis trahat; sed tota delectatio tua in cellula demoretur. Cellam ut paradisum habeas; fratres tuos spirituales ut aeternos confidas habere parentes.

VII. Praepositum monasterii timeas ut dominum, diligas ut parentem. Similiter quoque omnes oportet diligere fratres, cum quibus etiam te confidis videre gloriam Christi.

VIII. "Non oderis laboriosam operam:" [Eccli. vii,16] Otium quoque ne sectatus fueris. In vigiliis confectus, in opere justo affectus, ambulans quasi dormitans lassus ad stratum tuum venias, et cum Christo requiescere te credas.

IX. Cursumque monasterii super omnia diligas. Qui vero saepius orare voluerit, uberiorem inveniet misericordiam Christi.

X. Matutinoque dicto ita meditationem habeant fratres usque ad horam secundam: si tamen nulla causa extiterit, qua necesse sit etiam praetermissa meditatione aliquid fieri in commune.

XI. Post horam vero secundam unusquisque ad opus suum paratus sit usque ad horam nonam, ut quidquid injunctum fuerit, "Sine murmuratione perficiat," [Philip. ii,14] sicut dicit sanctus Apostolus.

XII. Si quis autem murmuraverit, vel contentiosus extiterit, aut referens in aliquo contrariam voluntatem praeceptis, digne correptus secundum arbitriuma senioris vel modum culpae, tandiu abstineat, quandiu vel culpae qualitas poposcerit, vel se poenitendo humiliaverit, vel emendaverit; ita ut correptus non audeat usquam recidere.

XIII. Si quis frater, vel qui in oratorio sunt, vel qui per cellulas consistunt, quicumque ejus errori consenserit, culpabilis erit.

XIV. Ad horam vero orationis, dato signo, non statim praetermisso omni opere quod agit, paratus fuerit, foras excludatur, ut erubescat; quia nihil orationi praeponendum est.

XV. Operam Deo dabunt singuli fratres tempore quo Missae in vigiliis observandis fiunt, quando omnes conveniunt, ne deficiant. Quicumque gravatur somno, exeat foras: non se fabulis occupet, sed statim redeat ad opus, quo convenitur. In congregatione autem ipsa ubi legitur, aures semper ad Scripturas habeant, et silentium observent.

XVI. Hoc etiam attendendum fuit, ut frater, qui pro qualibet culpa arguitur vel increpatur, patientiam habeat, et non respondeat arguenti se; sed humiliet se in omnibus secundum praeceptum Domini dicentis: "Quia Deus humilibus dat gratiam, superbis autem resistit." [Jacob. iv,6] Et, "Qui se humiliat, exaltabitur." [Matth. xxiii,12]

XVII. Qui vero saepius corripitur, et non se emendaverit, novissimus in ordine stare jubeatur. Qui si nec sic quidem se emendaverit, extraneus habeatur, sicut Dominus dixit: "Sit tibi sicut ethnicus et publicanus." [Matth. xviii,17]

XVIII. Ad mensam autem specialiter nullus loquatur, nisi qui praeest, vel qui interrogatus fuerit.

XIX. Nullus se in sua peritia, neque in voce exaltet, sed per humilitatem et obedientiam laetetur in Domino.

XX. "Hospitalitatem sectantes" [Rom. xii,13] per omnia, et ne avertas oculum, aut inanem dimittas pauperem; ne forte Dominus in hospite aut in paupere ad te veniat, et videat te haesitantem, et contemnaris; sed omnibus hilarem te ostende, et fideliter age.

XXI. Passus injuriam taceas. Injuriam facere non nosse, factam posse tolerare. Non te inania seducant consilia, sed magis te specialiter in Christo confirma. Non tibi aestimes ullos proximiores parentes, quam qui tecum sunt in cellula fratres.

XXII. Si ad necessaria requirenda e monasterio bini egrediantur vel terni fratres, tales fiant quibus creditur, qui timorem Dei in se habere videntur, non qui verbositatem aut gulam sectantur.

XXIII. Ergo si quis de saeculo ad monasterium converti voluerit, Regula ei introeunti legatur, et omnes actus monasterii illi patefiant. Qui si omnia apte sustinuerit, sic digne a fratribus suscipiatur in monasterio.

XXIV. Nam si aliquam in cellula voluerit inferre substantiam, in mensa ponatur coram omnibus fratribus, velut Regula continet. Qui susceptus fuerit, non solum de substantia quam intulit, sed etiam nec de se ipso ab illa judicabit hora. Nam si aliquid prius erogavit pauperibus, aut veniens in cellulam aliquid intulit fratribus, ipsi tamen non est licitum, ut aliquid habeat in sua potestate.

XXV. Et si ex qualibet causa scandali post tertium diem inde exire voluerit, nihil penitus accipiat, nisi in veste qua venit. Quod si casu transierit, nullus haeredium ejus adire debeat. Quod si impulsare voluerit, Regula ei legatur, et confundatur turpiter, et discedat confusus; quia et illi a quo repetit, fuerat recitata.

XXVI. Ergo ex qualibet causa quis peccaverit frater, ab oratione suspendatur, et jejuniis distringatur. Quod si coram omnibus fratribus prostratus veniam postulaverit, dimittatur illi.

XXVII. Nam si in sua voluerit perseverare nequitia et superbia, et dicat: "Hic ego durare non possum, sed accipiam casulam meam, et eam ubi voluerit Dominus:" quisquis de fratribus eum hoc dixisse prius audierit, referat praepositio et preapositus abbati. Abbas coram omnibus fratribus resideat, et eum exhiberi jubeat, et virgis purgetur, et oratio fiat, et sic ad communionem recipiatur. Ut si quis sane non emendatur doctrina, virgis purgetur.

XXVIII. Quod si casu quis frater de monastario exire voluerit, nihil penitus accipiat, nisi in notatissimo vestimento, et extra communionem infidelis discedat. Nam quieti et pacifici excelsum diripiunt regnum, et filii computantur Altissimi, [Matth. v,4&9] et pretiosas splendidasque accipient coronas; filii autem tenebrarum in exteriora ibunt tormenta. "Super quem requiescam, dicit Dominus, nisi super humilem, et quietum et trementem sermones meos?" [Isai. lvi,2] XXIX. Quarta et sexta feria qui infrangunt jejunium, Judae aestimantur participes, qui Christum tradidit.

XXX. Illud etiam attendendum fuit, ut intra monasterium artificium non faciat ullus, nisi ille cujus fides probata fuerit, qui ad utilitatem et necessitatem monasterii faciat quod poterit facere.

EPISTOLA SANCTI MACARII
DATA AD MONACHOS.

Lignorum copia ingentem excitat flammam; multitudo autem escarum emittit concupiscentiam. Pessima concupiscentia escarum, et inobedientia generat mortem. Indigens venter in orationibus vigilantiam praestat, et coronam animae acquirit; repletus autem somnum inducit gravissimum. Oculus gulosi convivia scrutatur, oculus autem sapientum meditatur continentiam. Formidolosus miles horrescit ad tubam, quae bellum significat; et gulosus, si abstinentiam praedicantem audierit, non libenter auscultat. Flamma cum marcescit, elucescit iterum si acceperit lignum; et libido sopita rursum crescit in saturitate. Non miserearis corpori, si lassitudine defecerit: equus consentiens indigens corpus, nec ascensorem dejicit unquam. Concupiscentia gulae mater est libidinis. Oleum nutrit lampada lucernae, et ignem reaccendit confabulatio mulieris. Facies mulieris sagitta est truculenta; infigit vulnus in animam. Ut venenum fuge confabulationem mulieris, si castus esse volueris; absconsum namque in eis est venenum bestiarum nequissimum. Magis appropinqua igni ardenti, quam mulieri novellae. Cum sis juvenis, fuge impetum libidinis, et confabulationem mulieris. Qui repleverunt ventrem, et promiserunt castitatem, sibi mentiuntur. Forma pulchritudinis pejus quam procella submergit. Species mulieris si semel mentem contriverit, etiam ipsam mentem contemnere persuadet. Ut enim si paleis remoretur ignis, excitat flammam; sic memoria mulieris permanens succendit concupiscentiam. Ut enim cumulata navis undarum ictu obruitur, sic multa possidens monachus non salvabitur. Nihil possidens monachus athleta insuperabilis: nihil possidens monachus cursor levis, velociter ad bravium vocationis pervenit. Avarus monachus operari negligit; nihil possidens monachus post opus moderatum orationibus et lectionibns vacat. Avarus monachus thesaurizat sibi iram in die ultionis; nihil possidens monachus thesaurizat in coelo, et dabit laudem cum Angelis Deo. Gloriatio monachis, patientia tribulationibus ejus. Gloriatio monachi, longanimitas cum charitate. Gloriatio monachi, nulla res praesentis vitae possidere. Gloriatio monachi, vigiliae et fletus in orationibus. Gloriatio monachi, mansuetudo et cordis silentium. Gloriatio monachi, quando Dominum ex toto corde dilexerit, et proximum suum tanquam se ipsum. Gloriatio monachi, abstinentia escarum, et a multiloquio linguae. Gloriatio monachi, quando proximum suum sicut se ipsum patitur. Gloriatio monachi, quando verba ejus operibus consonant. Gloriatio monachi, quando in loco suo permanet, et huc illucque non vagatur. Gloriatio monachi, longanimitas. Sicut lampas in loco tenebroso, sicut sol radians; sic monachus mente sobria, et corde pervigili in tempore salutis suae. Sicut pondus salis deprimit virum infirmum, sic somnus monachum. Sicut spinae et tribuli agro opimo, sic et cogitationes turpes pessimae in corde monachi. Sicut tinea exterminat vestimentum, sic distractiones animam monachi. Noli te dare ad colloquium mulierum, ne fias separatus a regno Dei; et ne velis dicere: Loquar cum muliere, et mundus sum. Monachus sapiens suis manibus operatur, et victum sibi quotidianum acquirit, et lucratus est orationes et jejunia sua; si autem ab alio acceperit victum, quid prodest quod orat et vigilat? Sicut mercenarius malus, nudus evadit, quia scriptum est: "Melius est dare quam accipere." [Act. xx,35] Qui legis, intellige in Domino semper.

Christian Latin The Latin Library The Classics Page