M. FABI QVINTILIANI DECLAMATIO MAIOR SEPTIMA

Liberum hominem torqueri ne liceat. Pauper et dives inimici. pauperi erat filius. nocte quadam pauper cum filio revertebatur. interfectus est adulescens. offert se pauper in tormenta dicens a divite eum interemptum. dives contradicit ex lege.

[1] Sentio, iudices, plurimum detrahi calamitatibus meis miserationis, quod ad vos detulisse videor nimium fortem dolorem, et <ad impatientiam> tristissimae orbitatis mihi quoque accessisse novitatem, quod, cum adversus me tam gravia et crudelia deposcam, patior invidiam hominis exigentis aliena tormenta. non possum tamen, <ut> velim, vobis approbare, quid patiar, quod mihi non est relicta miseri patris infirmitas. percussorem filii mei vidi, et miserior sum, quam si nescirem, quis occidisset. fateor igitur, iudices, ipse miror, unde ad hoc probationis genus repente confugerim. veneram tamquam nuntiaturus indubia, manifesta, nec alium expectaveram publicarum suspicionum de filii mei morte consensum, quam si percussorem videretis omnes. hic, hic, ut torquerer, inveni; postquam satis non videbantur explicare verba quod videram, confugi ad fidem doloris. Quid faciam, si temeritates quoque nostras conscientia reorum non potest pati? intellexi miser timore factum, qui<a> ut torquerer exegeram, ex quo me dives non putat aliud in quaestione dicturum; neque ego, iudices, quemquam vestrum dubitare crediderim, ex qua conscientia, qua trepidatione descendat, ut quis torqueri nolit inimicum. quos nunc putatis cruciatus divitem pati, quem dolorem, quod hoc mihi negat? Quam vellet ideo tantum filium meum non occidisse, ut mihi posset indulgere tormenta! an hoc creditis, iudices, divitem facere legum libertatisque respectu, et reum pro exemplo esse sollicitum? ille vero nunc laceratur, etsi magis nostro dolore fruitur: [2] operae pretium est inimico negare tormenta, cum feceris, ut velit ipse torqueri.

Illud igitur a vobis, iudices, infelicissimus omnium mortalium peto, ne, cum inaudita, incredibilia passus sim, misereri velitis corporis mei; crudelius et indignius est quam torqueri non impetrare tormenta. est adversorum meorum et ista novitas, quod necesse habetis ea mihi ratione succurrere, qua odissetis alium, nec quicquam est homine infelicius, pro quo tormenta sunt. percussorem a me filii mei visum esse contendo; facinus est hoc vos non deprehendere, si mendacium est, facinus est hoc me non probare, si verum est. quod ad me quidem, iudices, pertinet, orbitatis meae repeto praesentiam, et noctem illam rursus ante oculos meos cogitationes reponunt: iam mihi videor et in tormentis esse confessus. filium, iudices, habui, sicut erecti ac sublimis animi, ita qui nondum suos haberet inimicos, et quem nemo adhuc nisi causa tantum mei doloris occideret. o parentum misera condicio, quam novis inusitatisque patemus insidiis! nos exasperamus, nos offendimus, inimici tamen liberos nostros oderunt. quis hoc umquam, iudices, simultatium timuisset ingenium, ut eodem aliquis excogitaret animo et quod parcit et quod occidit?

Reliqua, iudices, non debebam nisi in quaestione narrare. felices illos in mei conparatione patres, qui perisse liberos suos nuntiis credunt! ego sum inaudita malorum novitate percussus, cuius unicus ideo tantum occisus est, ut viderem.

[3] Revertebamur nocte pariter, sicut omnia nos vitae ministeria iungebant, et homines, quibus non servos praestabat fortuna custodes, tuebamur pauperem mutua pietate comitatum invicem sustinentes, invicem innixi nec nisi magna percussoris diligentia separandi, cum dives medio noctis horrore stricto mucrone prosiluit et stupentibus attonitisque miseris confodit illum fortiorem, illum, qui fortassis aliquid in mea morte fecisset. confiteor, iudices, nihil tunc oculorum meorum diligentia, nihil egit cura miseri patris: percussor voluit agnosci.

Vos nunc, cives, vos, omnes humani generis adfectus, miserrimus interrogo pater: suadete, quid faciam. hunc, quem videtis circa me sanguinem, de filii vulneribus excepi; his manibus labentis unici membra sustinui. in oculis adhuc vultus ille morientis, haerent auribus verba super cadaver habita exultantis inimici. fidem tormentorum! quousque percussoris filii mei conscius ero? aperite pectus istud et totum de visceribus meis latronis egerite secretum. vidi, et mihi non creditur! vidi, ita possim et in tormentis idem dicere. aut si conpono, si fingo, urar, lacerer, et non probem. si videtur, torquendus sum, iudices, ut hoc desinam dicere, nec me, iudices, fallit, quantam molem accusationis etiam in manifesta veritate susceperim: divitem detuli reum pauper, inimicus, occisi pater, et postulo, ut mihi credatur testimonium in mea orbitate dicenti. itaque non deprecor, quominus mihi velitis irasci, donec probem; torquete tamquam mentientem.

[4] 'Lex,' inquit, 'liberum hominem torqueri vetat.' per fidem, iudices, quis non hoc eum respondere credat, cuius tormenta poscantur! nemini, iudices, credo dubium legem, quae torqueri liberum hominem vetat, hoc prospexisse tantum, ne quis torqueretur invitus, et iura, quae nos a servilium corporum condicione secernunt, inpatientiae tantum succurrisse nolentium. omnium beneficiorum ista natura est, ut non sit necessitas, sed potestas; quicquid in honorem alicuius inventum est, desinet privilegium vocari posse, si cogas. cuncta, si videtur, iura percurrite: nusquam adeo pro nobis sollicita lex est, ut, quod praestat, extorqueat. dedit caeco talionis actionem: num manus recusantis inpellit? iniuriarum, caedis agere permisit, sed non cogit invitos. adeo paene levius est ultionem perire quam potestatem. genus servitutis est coacta libertas, et eadem iniquitas, quicquid de invito homine facias. vis scire, quid lex ista prospexerit? non exigo, ut torquearis.

Quam multa, dii deaeque, non minus sunt iusta quam lex! exigit quarundam invidia rerum, ut vinci se consuetudo patiatur, et quicquid accidisse mireris, tantundem poscit in ultione novitatis. filius in conspectu patris occisus est; torquete securi: nihil iniquius fieri potest. ignoscant persuasiones, si facinus istud omnium inlicitarum rerum consumpsit invidiam, et, unde tormentis salva iustitia est, plus est de quo quaeritur, quam quo modo quaerendum est. nullum debet iniquum videri genus probationis esse, quod solum est, et quicquid potuit prodesse [se]veritati, numquam nocuit exemplo. sufficit libertatis reverentiae quod torquetis inviti, quod contra me non alius invenit.

[5] Liberum torqueri non licet. hoc est, iudices, propter quod filium meum dives coram me non timuit occidere. filium igitur meum in conspectu meo occisum esse contendo. quid dicitis? ita non erat contra proclamationis huius fidem, si nunc agere possem quietum modestumque miserum? vultis, cum hoc viderim, tantum testimonium dicam? mirum hercules, si scindo vestes, nudo corpus, ignes, flagella deposco! insaniat necesse est pater, cum solus hoc sciat. fallitur, iudices, quisquis hoc, quod postulo, contemptum, quisquis audaciam vocat: filius urit, exagitat, et inter tormenta fugio dolorem. si mentientis est velle torqueri, invenite, quid facere debeat, qui verum dicit et non probat.

'Mentiris,' inquit. bene quod et tu fateris non esse mihi sine quaestione credendum. et quas, per fidem, mendacio meo causas, dives, adsignas? ignoro percussorem, deinde te potissimum, de quo quererer, elegi, an scio, et simultatibus nostris occasionem orbitatis indulgeo? decipi me non potuisse manifestum est: filius meus, cum pariter rediremus, occisus est. an dinoscere percussorem nocte non potui, cum percussor potuerit eligere, fugere? quid ais? Iuvenem meum alius occidit, et tu mihi solacium ultionis imples? te accuso scilicet, ut interim nescio quis ille fugiat, evadat? quod tu mihi genus furoris adsignas, ut maximi sceleris ultio pereat falsae accusationis incerto! homo, qui me vidisse contendo, cum occideres filium meum, nisi de te vindicor, non reliqui mihi, ut hoc de aliis probarem. [6] o te extra omnes humanorum pectorum adfectus, inimice, sepositum, nunc qui me putas posse mentiri! perdidi infelix illum cariorem pauperibus adfectum. succurrere mihi putas, quod aliquando dissedimus? falleris, deciperis: hominis, cuius occisus est filius, unus inimicus est. sane possit aliquis hanc doloris [dis]simulationem mendacio perferre verborum; torqueri volo; nihil est tanti, nisi verum. videlicet inter ignes ac flagella sufficit mihi, si dixero: 'hic est inimicus, anime, qui nobis subinde maledixit, hic ille contumeliosus, ille inpotens.' ego nescio, an mihi possit in quaestione sufficere quod vidi. ~et quod inimicus me contendit ideo velle torqueri~.

Tormenta postulo. en ad quod confugiat homo, qui se sciat posse mentiri! nulla est ratio quaestionum relicta mortalibus, si adiuvant contra veritatem, et sublata est de rebus humanis necessitatis huius utilitas, si causam ultro tuetur explicatque fingentibus. hucusque durant artis ingenia mortalium, et, licet sit aliquis secreti firmitate conpositus, hominem tamen ultra non sequitur animus. non vacat adserere quae finxeris, tunc, cum vix prodest et verum fateri, et nemo non contra id torquetur, quod dixit ante tormenta. non refert, cuius ad eculeum nominis persuasionem, quas silentii adferas causas; in quaestionibus tantum corpora sumus, et nemo non contra aliquem torquetur adfectum. exigam quaestionem, an recusem, quid interest tormentorum, brevi futurus similis homini, qui fateatur invitus? novum, iudices, inauditumque rebus humanis aperitur exemplum: [7] nemo umquam ideo torqueri non debuit, quia mentiretur.

Sed etsi fas est, iudices, dubitare de fide quaestionum, alius debet esse suspectus, ille scilicet, in quo servilium pectorum recessus, in quo verniles excutiuntur artes. quotiens tortori est rixa cum membris, tum cruciatus agnoscit adsiduis suppliciis durata patientia, ~et homini non est nova res dolor corpus appliciti~ quod scissa lacerataque veste primum ferre non potest pudorem, quod nescit ad flagellorum vices membra conponere nec ullo verbera frangit occursu. nos, inquam, sumus, quos leges supervacuum putavere torqueri. unde nobis inter ista secretum? in tormentis libero homini opus est patientia, ut verum dicat.

'Sed,' inquit, 'ideo torqueri non debes, quia exigis, ut torquearis.' aliud sunt, inimice, tormenta, aliud velle torqueri. felices illos, qui recusare voluerunt! meretur clementiam et favorem quisquis ad illa tremens exanimisque perducitur, quem vix a genibus tortor abducit, cui iam scissas quoque difficile possis eripere vestes. ego quemadmodum vultis deprecer, qui videor provocasse tortorem? ille, ille sine ulla miseratione laceratur, cui ad singulos ictus dicitur: 'ipse voluisti', quem non decet rogare, qui creditur fingere proclamationes, simulare gemitus, de quo primum videntur vindicanda tormenta. [8] non invenio, iudices, quid sperare possit, qui mentitur et exigit quaestionem. homini, qui vult torqueri, diu non creditur nec verum dicenti. nec est, iudices, quod putetis adeo mihi tristissimam orbitatem omnis humanorum pectorum rapuisse sensus, ut non intelligam petere me, quo[d] dives possit evadere, et paene magis pro percussore torqueri; sed quid me facere vultis? non debeo posse mentiri, homo qui, cum filius meus occideretur, interfui. veritati tantum praesto patientiam, exigo quaestionem, in qua quid dicturus sim, nescio; quid debeam dicere, vidi, scio. vultis post hoc argumentis, suspicionibus agam? leviora tormenta sunt!

Non invenio, iudices, cur renuat tantopere dives quaestionem, post quam supersunt adhuc incerta ac dubia. facinus est tamen me non torqueri, si mihi torto utique credendum est. quousque me, crudelissime mortalium, metus simulatione deludis? ego magis, qui postulo tormenta, timeo, ego, qui nihil facere potui, cum viderem. suspecta tibi est nostra patientia; vides enim, hortatur nos contra dolorem primae robur aetatis, solidum plenumque corpus. quam facilis, quam expedita res est torquere miserum! adfero ad quaestionem iam planctibus membra liventia; quantum animae, quantum sanguinis orbitas traxit, quanto inbecilliora sunt haec cotidianis lamentationibus everberata vitalia! quicquam ergo fingere potest hic pallor, haec macies et iam torto similis infirmitas? adice quod nihil minus in quaestione diu possis dicere, si mentiaris, quam quod oculis scias, et brevissimum confessionis est genus destituisse quod videris. [9] felices, dives, quos tortor interrogat, qui non habent in sua potestate credentis! impatientissima res est posse, cum velis, desinere torqueri.

'Quin potius,' inquit, 'probas?' fiduciam hominis, qui sciat hoc me vidisse solum! sine dubio, dives, multa te poterant argumenta convincere, si deferret alius, et eras manifestissimus reus, si mihi percussor quaerendus esset. quis enim credibilior in caede pauperis quam dives inimicus, aut de quo facilius constare posset scelere, <quam> quod non habet nisi de sola ultione <rationem>? non invenit multa verba vidisse; nec mihi debet perire probatio ista, quia poteras et accusari. exigit probationes, cum facinus sic disposuerit, ne possit probari. quem mihi nox testem, quos praestare potuit oculos nuda semper, incomitata paupertas? tibi servus a conscientia sceleris summovendus fuit et ista ratione, <ne> quis interesset, quem putares posse torqueri, et totum facinus in has angustias redegisti, ut illud soli scirent, qui facieba[n]t et cui non crederetur. numquid dubitaretis credere, si alius sciret hoc scelus? facinus est ideo filii mei perire vindictam, quia pater vidi.

Ego vero, iudices, et ex hoc, quod recusat dives quaestionem, partem probationis implevi: accusatoris tormenta numquam timebit reus, nisi de quo credi potest et ante tormenta.

'Cur,' inquit, 'si mihi causae sceleris simultates nostrae erant, non te potius occidi?' saeve, crudelis, ego te hoc maxime argumento percussorem probo, quod mihi pepercisti. tuum fuit hoc, inimice, commentum, occiso filio servare patrem. parcendi tamen mihi vel haec fuit ratio, quod defendi non poteras, si duo perissemus. [10] audire mehercules mihi videor illas cogitationes, illa scelerum secreta consilia: 'quid mihi cum vulneribus, quid cum cruore consumptae et iam paene abeuntis animae? occidatur potius ille iam iuvenis, iam inimicus; de sene vindicabitis me, patris oculi.' vis mirer, quod me nolueris occidere? queri mehercules te puto, quod in senectute magni doloris vita brevis est. pepercisti mihi, quomodo excogitant artes detinere supplicia, et de pereuntibus magis saevitia fruitur dolore suspenso. agnosco noctis illius, inimice, clementiam: quod me torqueri non vis, ex hoc venit, quod neque occidisti.

Temptat, iudices, efficere dives, ut incredibile videatur, quod occisum ab eo contendo filium. dicturum nunc putatis magis interesse securitatis, ut quis facinus sibi tantummodo credat, et id tutius esse inimico patr<ant>e quam conscio? plus est quod affirmo: filium in conspectu patris occidere sic operae pretium est, si illud ipse facias. perdit plurimam de sceleribus voluptatem qui mandat, et minus gratiae rebus ex nuntio venit. occidet alius te iubente, sed vulneribus illis non fruentur oculi, sed plus est, ut singultibus abeuntis animae, ut cruore satieris, ut conlapsum palpitantemque videas, ut me vidente. convenit, iudices, quod ipse dives hoc fecit et quod ego vidi. ratio saevitiae est, ut aliquis coram eo occidatur, propter quem occiditur.

[11] Fidem vestram, iudices, ne me ideo non putetis vidisse, quia nihil feci, servulorum iste libertorumque dolor est occiso homine statim scire, quid facis, exclamare, procurrere, fidem deorum hominumque testari. ~postea cum lacrimis veni.~ vultis percussorem invadam, vultis fugientem sequar? interim deficientem quis excipiet, cui se morientis inponet infirmitas? scis profecto, percussor, facinus ordinare, disponere: filium occidere coram patre secretum est.

Miseremini, iudices, igitur, ut hinc quoque velitis aestimare divitis conscientiam, quod contentus est, ne de scelere quaeratur. non habet fiduciam hominis, qui me sciat metiri, et, quod non minus debetis attendere quam si fateretur, non putat sibi salvum ut iterum neget. dissimules licet, non est innocentiae metus, cum timentur aliena tormenta. quid ais, dives? orbitatem meam in tale scelus <a>usumque convert<i> et si<c> paterni doloris auctoritas facinus inpingit alienum? deinde non ipse adfers eculeos, non ipse disponis ignes? dicerem mehercules te velle torqueri: ego scindo vestes, tu intremiscis, ego ad flagella nudo corpus, te facit pallor exanimem, ego eculeos, ego posco flammas, tu non habes in meo dolore patientiam. rogo, quid aliud faceret qui occidisset?

Quid nunc agam miser? gratiam confessionis ante tormenta consumpsi. scio, quanto credibilius fuisset, si hoc statim inter ignes, inter flagella dixissem, et multum de auctoritate primae proclamationis amisi. non est tamen, quod supervacua putetis esse tormenta, tamquam dixerim, quicquid sciebam; habeo adhuc ex illo multa referre secreto, quae argumenta faciet dolor. [12] non refert, an me vidisse dixerim; tormentis hoc probaturus sum debuisse mihi credi ante tormenta.

O quantopere nunc, inimice, torqueris, quod te coram iudicibus interrogo, quod hoc non potes mihi fateri! sed si bene gaudii tui perspicio secretum, non putas te negare, quia vidi. adrogantissime percussorum, evasisse te putabas, quod illud duo tantum sciebamus? meis, meis hoc ignibus nega, et, dum me per singulos artus tortor interrogat, perfer saltem non credendi patientiam, cum ego me vidisse proclamem, tu nullam adferas innocentiae probationem. non potes aliter absolvi, quam ut illud ego negem.

Ne[c] tamen, iudices, putetis solo me calamitatium ambitu petere quaestionem, dabo propter quod me torqueatis irati. filium meum, illum singulis vobis universisque laudandum, iuxta quem felix, iuxta quem adrogans eram, occidit mea nimia libertas. ita ego te non eculeo efferam, non super ardentis exeram flammas? nunc me vindicas, nunc tueris: modo, modo coram me filium meum dives occidit fiducia tui. concurrite, omnes liberi, omnes parentes, urite, lacerate hos, hos primum patris oculos, distrahite has manus, quae nihil pro pereunte fecerunt, hoc corpus, haec membra, quae de conplexu latronis vulnera nulla retulerunt. sive hoc poenam sive vultis esse clementiam, debeo tam miser esse, dum probo, quam cum viderem.

[13] Miserum me, si fas est in quaestione mentiri! sine dubio dives hoc captavit recusando quaestionem, ne crederetur, sed dura parumper, anime, vidisti. nunc infelix ad nos, misera pietas, redi, quod fieri in ipsa orbitate non potuit, et vires, quas inprovisus abstulit dolor, probatio restituet. cumflammis urentur nuda vitalia, nox illa occurrat, cum membra fiduculae, flagella laxaverint, rursus ante oculos sit morientis unici vultus, haereant verba percussoris, mandata pereuntis. filium spectasse morientem longa praesentia est. nescis, infelix senectus, quanta tibi opus sit veritatis contentione, ut paeniteat divitem, quod non duos occidit. iam nunc tamen vobis, iudices, infirmitatem meam allego, commendo: si me forte fiduculae, flagella mutaverint, ego tamen vidi. si vocem in eculeis ignibusque perdidero, ego tamen vidi. si totus undique dolor pariter admotus occiderit, ego tamen vidi. alioquin, nisi hoc animo meo, nisi liqueret oculis, morerer hoc dolore, quo puto me posse torqueri.