THEOPHANES PROKOPOVIC
(1681-1736)

Epigrammata

Nobitium antistes vesanus amor equorum
Qui mirari unquam nil nisi novit equos
Nunc jam donat equos, proceros dum praestat avaros
Quos sibi propicios conciliare studet.
Donat equos, brutisque datis veneranda supremi
Munera Pontificus vanus equiso rogat.
Nec vero mirum est, cupit hoc quod cultor equorum
Dum tibi Consul equus, Roma profana fuit.

AD SARTOREM

Fecisti collare mihi, mi sartor, hiatu,
Armosi caperet quod bene colla bovis;
Non accepto: geris morem, collare resarcis,
Sed fiexo digitis structius orbe facis,
Unde in me tantum tibi jus est, improbe? damnas
Ad laqueum, quoniam ferre recuso jugum.

IN MORAM STELLERI MEDICI

Dum bonus aegroto quaerit medicamina Steller
lenta morte animam squalidus aeger agit,
Ducitur et funus, lacrimae et siccantur amicis,
riteque legatae distribuuntur opes.
Omnis Stellerum condemnat turba moratum,
haerens, cur equidem, nescio, salus amat.
Tum redit et medicus, faciesque irascit ipsis
praevertit reditum quod fera parca suum.

EPITAPHIUS

Ridebas, o Adam! curas mundi hujus inanes,
tu quoque stultitiae pars aliquanta suae,
Scilicet ut vanos multi sectentur honores
seque has ante diem tabe sitique necent:
Utque alii insomnes ducant noctesque diesque,
quo ibi pestiferae conglomerentur opes:
Utque etiam dominos qui prensat saepe potentes,
nil miserum, quod agant, nil sibi turpe putent.
Cuncta haec ridebas. Sed caelum raptus in altum,
Majore irrides extenuasque joco.
Nos vero ereptos plures tibi plangimus annos;
sed quia et hoc rides, plangere desinimus.
Ita lugens canebat aemulus ejus et commilite
Samuel Tezka, seminarii Theophanej curator.

Ante diem, Luca, proprias invadis in arcas,
Exhauris vacuas, exonerasque leves,
Spargis opes, sed quae nondum tua scrinia rumpunt
Das multum, dum te constat habere parum.
Crede mihi, inverso, Luca, res ordine tractas,
Sis primum condus, postea promus eris.

Neo-Latin The Latin Library The Classics Page